Rozmiar: 15909 bajtów

- 28 -

1308. o. T. Liegnitz.

Herzog Boleslaus erlässt dem liegnitzer Bürger Heinrich Richolf alle fürstlichen Fuhren von seinem Gute zu Rüstern.

In Christi nomine amen. Nos Bolislaus dei gracia dux Slesie et dominus Wratislauiensis notum esse volumus omnibus presentibus et futuris, quod Henrico Richolf, ciui nostro in Lignicz ac suis heredibus in tribus mansis, quos a nobis in uilla, que dicitur Risczinter possidet vecturas, quas de terra nostra instante necessitate requirimus, plene duximus remittendas, ita tamen, quod dictus Heinricus et sui heredes de predictis mansis ad censum consuetum ac ad exacciones pecuniarias, si quas nostro territorio pro subsidio exigere cogimur, teneantur. A ceteris autem obsequijs siue exaccionibus penitus sunt immunes. Insuper concedimus sepedicto Henrico ac suis heredibus, vt in predicto loco gregem ouium libere pascere valeat et habere, liceat quoque prenominato Henrico et suis heredibus prenotatos mansos cum expressa siquidem libertate alienare et vendere sine nostro preiudicio, cui velint. Ad cujus rei memoriam perpetuam presentem cartam nostro sigillo majori mandauimus roborari. Actum et datum in Lignicz anno domini M°C°C°C°VIII°. Presentibus testibus infra scriptis, domino Bronslao, dicto Pudewoj ac fratre suo domino Martino, domino Petro de Ugea militibus, Hermanno dicto Buch et ego notarius Guntherus de Byberstein, illustris principis, superius nominati, fidelis concessioni et remissioni interfui de ipsius mandato singula conscribendo.

O. d. St. L. No. 8, mit dem grossen Siegel von dunkelem Wachs an rothseidenen Schnüren.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów